Ea tempestate Nordmanni inruptione solita Frisiam inruentes, in insula quae Walacra dicitur nostros imparatos aggressi, multos trucidaverunt, plures depraedati sunt. Et aliquamdiu inibi commorantes, censu prout libuit exacto, ad Dorestadum eadem furia pervenerunt, tributa similiter exegerunt. Quibus imperator auditis, praetermisso memorato itinere, ad Noviomagum castrum vicinum Dorestado properare non distulit. Cuius adventu Nordmanni audito, continuo recesserunt.
Translation :
-
Edition :
F. Grat – J. Vielliard – S. Clémencet, Annales de Saint-Bertin (Société de l'histoire de France, 470), Paris 1964.
Notes :
Some of the Frisians are killing during these raids, described in: "Northmen kill Frisians on Walcheren."