Tunc Karolus quasi ad hoc vindicandum flagitium pagum Bituricum adiit; in quo tanta mala et in ecclesiarum con fractione et in pauperum oppressione atque in omnium flagitiorum commissione atque terrae devastatione commissa sunt, ut dici ore non possint, sicut multorum milium hominum fame mortuorum pro ipsa depopulatione attestatio demonstravit. Vindicta autem in Gerardum et eius comites non solum ulla non extitit, verum nec ipsi de pago Biturico a quoquam expulsi sunt.
Translation :
-
Edition :
F. Grat – J. Vielliard – S. Clémencet, Annales de Saint-Bertin (Société de l'histoire de France, 470), Paris 1964.
Notes :
For the resulting death from hunger for many of the population, refer to: "Thousands of people in the county of Bourges die from hunger after it was ravaged by Charles the Bald."