Et appulentibus ad ipsum castellum Sarracenis, amplius quam 300 suorum interfectis, ab eisdem Sarracenis est captus et in eorum naves deductus est ac religatus. Unde 150 libris argenti et 150 mantellis et 150 spatis et 150 mancipiis, praeter illa quae in placito data sunt, ad redemptionem eius concessis, interea idem episcopus in navibus moritur 13. Kalendas Octobris. Sarraceni autem ingeniose accelerantes de redemptione illius, quasi non possent ibi amplius immorari, si illum vellent recipere, redemptores illius redemptionem pro eo dare accelerant; quod et factum est. Et Sarraceni, suscepta omni redemptione, miserunt eundem episcopum sedere in cathedra, indutum vestimentis sacerdotalibus cum quibus captus fuerat, et velut pro honore deportaverunt eum in terram a navibus. Redemptores autemillius volentes cum eo colloqui et congratulari ei, invenerunt eum mortuum. Quem cum maximo luctu exportantes, sepelierunt eum 10. Kalendas Octobris in sepulchro quod sibi ipse paraverat.
Translation :
-
Edition :
F. Grat – J. Vielliard – S. Clémencet, Annales de Saint-Bertin (Société de l'histoire de France, 470), Paris 1964.
Remark :
long-term consequence: The Saracens demand ransom for Roland, but the Bishop dies shortly afterwards on their ships, on the 19th of September. They use a ruse to still get the ransom, giving back only the body: They clothe the bishop in his ornaments and put him in his chair to make him appear still alive, then give him back to the Franks and receive the ransom.
Notes :
For the preceding fight, refer to: "Saracens kill three hundred men while attacking an earthen castle at the Camargue."