Quapropter necesse fuit, etiam illa de quibus ab episcopis iudicatus non fuerat in medium revocare, et secundum sacrarum legum decreta. pro admissis suis iudicio mortis addictum mitiori sententia, ut locum et spatium poenitendi haberet et graviora admittendi facultatem, sicut meditabatur, non haberet, luminibus acclamatione cunctorum qui adfuerunt orbari, quatenus perniciosa spes pacem odientium de illo frustraretur, et ecclesia Dei ac christianitas in regno eius cum infestatione paganorum seditione exitiabili perturbari non posset.
Translation :
-
Edition :
F. Grat – J. Vielliard – S. Clémencet, Annales de Saint-Bertin (Société de l'histoire de France, 470), Paris 1964.