Mense itaque Iulio VIII. Kal. Augusti Rotomagum civitatem ingressi cum omni exercitu, Francique eos usque in dictum locum insecuti sunt. Et quia necdum eorum naves advenerant, cum navibus in Sequana repertis fluvium transierunt et sedem sibi firmare non desistunt. Inter haec omnes qui morabantur Neustria atque Burgundia adunantur et collecto exercitu adveniunt quasi debellaturi Nortmannos. Sed ut congredi debuerunt, contigit ruere Ragnoldum ducem Cinomannicum cum paucis, et hinc rediere omnes ad loca sua cum magna tristitia, nil actum utile.
Translation :
-
Edition :
B. von Simson, Annales Xantenses et Annales Vedastini (MGH SS rer. Germ., 12), 1909, 40-82.
Remark :
long-term consequence: Ragnold was killed before the planned battle with the Northmen and the assembled army was discouraged and dispanded.