parum hoc est, nisi captum et subiugatum sciant, quem timuere Romani, illumque idololatram suum, cuius sacrificia se magis pertimescere quam arma fingebant, sine proelio victum ac vinctum sub iugo catenisque despiciant. igitur rex Radagaisus solus spem fugae sumens clam suos deservit atque in nostros incidit: a quibus captus et paulisper retentus ac deinde interfectus est.
Translation :
-
Edition :
Pauli Orosii historiarum adversum paganos libri VII; ed. Karl Zangemeister, Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum 5, Vienna 1882.