Itaque cum transita Licia fines Sarracenorum introissent et iam a civitate cui Ramulo nomen est una vel paulo plus mansione abessent, proximo parasceue ante pascha circa terciam diei horam incursionem passi sunt ab Arabitis, qui comperto tarn insignium virorum adventu undique ad spolia diripienda frequentes armatique confluxerant. Plerique christianorum religiosum putantes manu sibi auxilium ferre et salutem suam, quam peregre proficiscentes Deo devoverant, armis corporalibus tueri, prima statim congressione prostrati, vulneribus multis confecti et omnibus quae habebant a filo subteminis usque ad corrigiam caligae exspoliati sunt. Inter quos Willihelmus quoque Traiectensis episcopus, brachio pene plagis debilitato, nudus ac semivivus relictus est. Caeteri christiani iactu lapidum, quod genus teli forte locus ipse affatim ministrabat, non tam periculum propulsabant, quam mortem, quae presens urgebat, differre conabantur. Pedem etiam paulatim subtrahendo ad villam declinabant, quae ab ipso itinere spacio mediocri distabat. Capharnaum hanc fuisse ex similitudine vocabuli coniciebant.
Translation :
-
Edition :
Lampert von Hersfeld - Annalen, In: A. Schmidt, W. D. Fritz (FSGA 13), Darmstadt.