The leader of a group of Arabs threatens to eat the pilgrims and uses his turban to choke Bishop Gunther of Bamberg during peace negotiations, who defends himself, resulting in the capture of the Arab leader and his companions.
ne ergo falsa spe eluderentur, se, omnibus quae habereut sublatis, carnes eorum comesturum et sanguinem bibiturum. Nec moratus, linteum, quo caput more gentis obvolverat, expediens, facto vinculo in collum episcopi iniecit. Episcopus, ut erat vir liberalis verecundiae et maturae admodum gravitatis, ignominiam non ferens, tanto nisu pugnum ei dedit in faciem, ut uno ictu consternatum ad pavimentum usque precipitem daret, vociferans insuper prius eum penas pro impietate daturum, quod impuras manus in sacerdotem Christi profanus et idolatra mittere presumpsisset. Irruunt protinus alii clerici et laici et tam huic quam caeteris qui in cenaculum ascenderant adeo artis nexibus manus a tergo constringunt, ut sanguis plerisque rupta cute per ungues proflueret. Perlato audacis facti indicio ad eos qui in inferiori parte domus consistebant, ipsi quoque his qui apud se erant Arabum principibus idem faciunt. Dein laici omnes sublato in altum clamore vocatoque in auxilium sibi omnium rerum opifice Deo rursus arma capessunt, maceriam occupant, presidium, quod circa portas erat, conserta manu fundunt fugantque, et sic alacres, sic innovatis inopino successu viribus ubique rem peragunt, ut nihil lassitudinis, nihil incommodi ex triduana eis inedia et labore accessisse putares.
Translation :
-
Edition :
Lampert von Hersfeld - Annalen, In: A. Schmidt, W. D. Fritz (FSGA 13), Darmstadt.