The lands of Duke Otto of Bavaria are plundered, the population slaughtered and Churches attacked by his furious enemies, after he had been convicted of high treason.
tactical/strategical emotional political economical
Application :
burning
Long-Term Consequence :
campaign siege
Original Text :
Postera die rex principes Saxoniae, quod ex his oriundus esset, et hi propter privatas inimicicias maxime invisum eum haberent, sententiam super eo rogavit. Qui eum tamquam manifesti criminis deprehensurn reum maiestatis iudicaverunt, et si caperetur, capitali in eum sententia animadvertendum fore decreverunt. Ilico amici regis ferro et igne persequi eum, singuli pro virili portione, adgrediuntur. Plerique etiam nec fide erga regem nec studio erga rem publicam nec ultione cuiusquam privatae iniuriae, sed sola rapinarum cupiditate arma contra eum capiunt. Ita undique laxatis, immo ruptis irarum habenis, omnes in eum irruunt, predia eius et possessiones alias diripiunt, vastant, incendunt, ministros eius agrorumque cultores, si quos fors obtulisset, obtruncant, lacerant, iugulant. Sic postremo preter modum modestiamque ira inmoderatior debachabatur, ut nec ab aecclesiis nec templis, quae ille propriis impensis Deo construxerat, hostilis seviciae impetus temperaret.
Translation :
-
Edition :
Lampert von Hersfeld - Annalen, In: A. Schmidt, W. D. Fritz (FSGA 13), Darmstadt.