Deinde rex collecto exercitu egressus extremam operi manum per se ipsum imposuit; principes, quos ei consanguinitate vel alia necessitudine obnoxios noverat, aut acceptis obsidibus aut iureiurando, ne ad eum deficerent, obligavit. Castellum eius Hanenstein, a quo ad primum statim belli terrorem presidium abductum fuerat, funditus everti iussit. Alii castello, quod Tesenberg dicitur, exercitum iam admoverat. Sed hi qui intus erant, etsi loci situ inexpugnabiles essent et copiis omnibus, quae administrando bello necessariae erant, affatim affluerent, ultro tamen se dedere quam ancipitem belli fortunam temptare maluerunt.
Translation :
-
Edition :
Lampert von Hersfeld - Annalen, In: A. Schmidt, W. D. Fritz (FSGA 13), Darmstadt.