Igitur cum Balduwinus senior duos genuisset filios, Balduwinum et Ruobertum, Balduwinum omnium quae habebat heredem instituit, Rutberto, ubi primum aetas faciendis stipendiis matura visa est, naves paravit, aurum, argentum et caeteras longinquae profectionis impensas affatim prebuit, iussitque, ut ad gentes exteras iret et, si vir esset, propria sibi virtute regnum diviciasque pararet. Ille patri adquiescens, assumpta secum multitudine, qua regio pregravari videbatur, navem ascendit et in Galliciam ire eamque, si votis Deus successum annuisset, sibi subdere cogitavit. Cumque post paucos dies ad ignota quaedam littora applicuisset et egressus in terram ab incolis loci predas agere cepisset, illi ex omnibus partibus ad arcendam vim ilico armati
conveniunt, facta congressione eum, cum aliquamdiu pugnamfortiter sustinuisset, in fugam vertunt, fugientem usque ad naves persequuntur sociosque eius pene ad internicio nem prosternunt. Ipse cum paucis vix fuga elapsus ad patrem tantae calamitatis nuncius rediit.
Translation :
-
Edition :
Lampert von Hersfeld - Annalen, In: A. Schmidt, W. D. Fritz (FSGA 13), Darmstadt.
Remark :
long-term consequence: Robert is forced to return to his father, but is shamed for his losses and sets out again.