Interea rex legatos misit ad Luticios, gentem Saxonibus infestissimam, eisque infinitam pecuniam promisit, ut Saxonibus bellum inferrent, asserens eos nunc intestinis simultatibus occupatos facili externorum bellorum impulsu posse usque ad internicionem deleri. Quod ubi Saxonibus compertum est, ipsi quoque nuncios ad eos miserunt et multo copiosiorem eis pecuniam promiserunt, ut ab infestatione sua tam iniquo tempore quiescerent; quod si non facerent, ne inani opinione fallerentur, se utrique hosti, si ea necessitas incumbat, et multitudine et virtute militum posse sufficere. Barbarorum alii regis, alii Saxonum fedus pecuniamque suscipiendam clamitabant. Unde orta per imperitae multitudinis intemperantiam sedicione, tanta se cede dilaniaverunt, ut multa milia hominum in ea congressione interfecta referantur. Atque ita deinceps multis diebus in se ipsos et in sua viscera hostili gladio debachantes externis bellis necessario supersedere cogebantur.
Translation :
-
Edition :
Lampert von Hersfeld - Annalen, In: A. Schmidt, W. D. Fritz (FSGA 13), Darmstadt.
Remark :
long-term consequence: The losses inflicted by the Liutizi upon each other resulted in them not being able to fight for either side.