Soldiers of King Henry IV. from the Harzburg repeatedly attack and plunder the surrounding lands and Goslar in particular, always retreating before the inhabitants can gather their forces.
Ea tempestate hi qui in Hartesburg erant multa et preclara militaris audaciae facinora fecerunt. Nam sepenumero erumpentes predas in vicinis regionibua et strages hominum non modicas agebant, et priusquam Saxones ad vim arcendam frequentes confluere possent, se in castellum receperant. Maxime autem Goslariensibua propter viciniam exiciales erant. Plurimos enim eorum peremerunt et bona eorum, quae extra villam reperta fuissent, crebra incursione populabantur, et mercatores exterarum gentium, ne consuetas merces eo conferrent, metu vitae amittendae inhibebant.
Translation :
-
Edition :
Lampert von Hersfeld - Annalen, In: A. Schmidt, W. D. Fritz (FSGA 13), Darmstadt.