Igitur tercio die postquam rex abscesserat, insciis inconsultisque principibus, facto grege in Hartesburg irruunt, quod residuum erat murorum a fundamento deiciunt, lapides longe lateque dispergunt. Caeteris aedificiis, quae indulgentia principum integra servaverat, idem faciunt; aecclesiam, quae accelerandi operis studio interim lignis elegantissime constructa fuerat, incendunt, thesauros diruunt, altaria confringunt. Postremo, ne qua regi instaurandi castelli occasio reliqua esset, filium eius et fratrem, quos ille ad gratificandum popularibus locum ibi tumulaverat, effodiunt aguntque omnia, quantum possunt, ne administrando bello deinceps mons complanatus ullam prestare possit oportunitatem. Reliquias sanctorum, quae effractis altaribus erutae fuerant, et effossa defunctorum corpora abbas ex vicino cenobio oportune superveniens furenti vulgo eripuit atque in suum monasterium cum honore transvexit.
Translation :
-
Edition :
Lampert von Hersfeld - Annalen, In: A. Schmidt, W. D. Fritz (FSGA 13), Darmstadt.
Remark :
long-term consequence: The peasants were punished by their own lords, who were afraid this would reignite the conflict with Henry IV. and send envoys to the king, who in turn appealed to the Pope to judge the crimes of the peasants.