Narravit nobis diu memorandus rex Danorum et qui omnes barbarorum gestas res in memoria tenuit, ac [si] scriptae essent, Aldinburg civitatem populosissimam de christianis inventam esse. "Sexaginta", inquit, "presbyteri ceteris more pecudum obtruncatis ibi ad ludibrium servati sunt. Quorum maior loci prepositus Oddar nomen habuit, noster consanguineus. Ille igitur cum ceteris tali martyrio consummatus est, ut cute capitis in modum crucis incisa ferro cerebrum singulis aperiretur. Deinde ligatis post terga manibus confessores Dei per singulas civitates Sclavorum tracti sunt [aut verbere aut alio modo vexati], usque dum deficerent".
Translation :
-
Edition :
Adam von Bremen: Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum. In: W. Trillmich, R. Buchner: Quellen des 9. und 11. Jahrhunderts zur Geschichte der Hamburgischen Kirche und des Reiches (FSGA 11), Darmstadt , 137–499.