Sed ecce ex improviso emulus eius H. cum maxima multitudine Boemiorum et Baioariorum advenit, quos cum rebus aeclesiarum derepente sibi comparare potuit; quibus libentissime rex cum ipsis paucis quos eo tempore habuit obviaret, si non principes eius hoc in aliud tempus differendum cautius iudicarent. H. igitur accepta occasione, omnia circumquaque praeda, ferro et igni non cessavit devastare, homines quoque more pecudum captivare.
Translation :
-
Edition :
I. S. Robinson: Bertholds und Bernolds Chroniken (FSGA 14), Darmstadt, 280-432.