Rudolf of Rheinfelden and his army defeat King Henry IV. and his army in battle at Mellrichstadt with many dead on both sides, yet the latter loses more of high rank.
Nam contra praeceptum apostolici maxima multitudine flagiciosorum adunata, procinctum in Saxoniam paravit, cui rex Ruodolfus apud Strowe cum exercitu obviavit; et illo fugato, ipse campum victoriae obtinuit, VII. Idus Augusti. Occubuit tamen ibi ex parte Ruodolfi Wecel, venerabilis Magideburgensis episcopus, et Wormaciaensis episcopus captus est. Infinita autem multitudo utrimque occubuit, plures tamen et excellentiores ex parte Heinrici.
Translation :
-
Edition :
I. S. Robinson: Bertholds und Bernolds Chroniken (FSGA 14), Darmstadt, 280-432.