Ad huiuscemodi temeritatem comprimendam Lotharius rex semel, iterum atque tertio exercitum produxit, frequenter etiam cum ducibus armatorum multitudinem direxit; sed minime hanc presumptionem extinguere potuit, quia loca inaccessibilia inter lurum et Alpes Penninas seditiosis munitissimum prebebant receptaculum et regi exercituique eius propter concava vallium et prerupta montium artissima itinera difficilem ingressum. Attamen idem acephala Hucbertus novissime a Conrado comite peremptus est iuxta castrum, quod Urba dicitur.
Translation :
-
Edition :
Reginonis abbatis Prumiensis - Chronica, In: R. Rau, Quellen zur karolingischen Reichsgeschichte 3 (FSGA 7), Darmstadt, 180-318.