death civil conflict/civil war coronation/inauguration
Original Text :
Denique post peractam victoriam morbo gravatus ad extremum deducitur; cuius invalitudinem cum persensisset Pasquitanus, resumptis viribus fautores eius bello adgredi parat. Qui timore perterriti ad ducem confugiunt et cum lacrimis ei minas Pasquitani aperiunt, petentes contra imminens periculum consilium. At ille hortatur, ut adversus hostem audacter procedant suum vexillum ferentes polliceturque victoriam. Qui cum respondissent, sine eius presentia non audere cum adversariis congredi, spiritum, qui una cum viribus corporis iam pene effugerat, resumens, quia nec pedibus neque equo poterat ire, iubet se in lecto portari et ante aciem inimicorum exponi et sic subire certamen. Quod cum satellites fecissent, mox hostes in fugam versi sunt. Patrata victoria cum eum reportare vellent ad domum, inter manus militum spiritum, qui tantummodo in pectore palpitabat, exalavit.
Translation :
-
Edition :
Reginonis abbatis Prumiensis - Chronica, In: R. Rau, Quellen zur karolingischen Reichsgeschichte 3 (FSGA 7), Darmstadt, 180-318.
Remark :
long-term consequence: Pasquitan dies shortly a few days later as well.