Movit vero absque mora exercitum et cum quinquaginta et eo amplius, ut ferunt, milibus in pago Meginense non longe ab Andrenaco castello adversus eum ad pugnam procedit; sed 'non salvatur rex in multa virtute, fallax enim equus ad salutem. Siquidem inito certamine Reginarius comes, qui regium vexillum ferebat, primo impetu extinguitur; confertissimae acies a Ludowici sociis irrumpuntur, et, sicut ignis in stipula immissus furit et in momento cuncta devorat, ita vires adversariorum ferro conterunt, terrae prosternunt. Exercitus Caroli graviter caesus terga vertit, et Ludowici victoria fuit. Carolus videns suos fugere et ipse fuga vitam servavit, sero secum revolvens, quanti discriminis sit, aequitatis iura divinarum humanarumque leguru institutionibus roborata immoderatae cupiditatis ambitione violari velle. Acta est autem haec strages VIII. Idus Octobris.
Translation :
-
Edition :
Reginonis abbatis Prumiensis - Chronica, In: R. Rau, Quellen zur karolingischen Reichsgeschichte 3 (FSGA 7), Darmstadt, 180-318.