Saxons led by Hathagat attack the unsuspecting Thuringians in their castle during the night, killing all adults they can find and capturing the youths.
Illius igitur optimis verbis erecti quod supererat diei in reficiendis suis corporibus expendebant; deinde prima vigilia noctis dato signo, qua solet sopor gravior occupare mortales, sumptis armis, precedente duce irruunt super muros, invenientesque sine vigiliis ac custodiis, ingressi sunt urbem cum clamore valido. Quo excitati adversarii, alii fuga salutem quaesierunt, alii per plateas et muros urbis ut ebrii erraverunt, alii in Saxones, cives suos putantes, inciderunt. Illi vero omnes perfectae aetatis morti tradiderunt, inpuberes predae servaverunt. Eratque nox illa plena clamoribus, caede atque rapina, nullusque locus in omni urbe quietus, donec aurora rutilans surgit et incruentam declarat victoriam. Cumque penes regem, videlicet Irminfridum, summa victoria esset, requisitus cum uxore ac filiis ac raro comitatu evasisse repertus est.
Translation :
-
Edition :
Widukindus monachus Corbeiensis - Rerum gestarum Saxonicarum, In: A. Bauer; R. Rau, Quellen zur Geschichte der sächsischen Kaiserzeit (FSGA 8), Darmstadt, 16-183.