Cumque vicinae gentes a rege Heinrico factae essent tributariae, Apodriti, Wilti, Hevelli, Dalamanci, Boemi, Redarii, et pax esset, Redarii defecerunt a fide, et congregata multitudine inpetum fecerunt in urbem quae dicitur Wallislevu ceperuntque eam, captis et interfectis omnibus habitatoribus eius, innumerabili videlicet multitudine. Quo facto omnes barbarae nationes erectae iterum rebellare ausae sunt.
Translation :
-
Edition :
Widukindus monachus Corbeiensis - Rerum gestarum Saxonicarum, In: A. Bauer; R. Rau, Quellen zur Geschichte der sächsischen Kaiserzeit (FSGA 8), Darmstadt, 16-183.