Eo tempore bellum barbarorum fervebat. Et cum milites ad manum Geronis presidis conscripti crebra expeditione attenuarentur et donativis vel tributariis premiis minus adiuvari possent, eo quod tributa passim negarentur, seditioso odio in Geronem exacuuntur. Rex vero ad communes utilitates rei publicae Geroni semper iuxta erat. Unde factum est, ut nimis exacerbati odia sua in ipsum quoque regem vertissent.
Translation :
-
Edition :
Widukindus monachus Corbeiensis - Rerum gestarum Saxonicarum, In: A. Bauer; R. Rau, Quellen zur Geschichte der sächsischen Kaiserzeit (FSGA 8), Darmstadt, 16-183.