Interea audit, quia Avares intrantes Boioariam iungerentur adversariis disponerentque publico bello eum temptare. At ille satis inperterritus tali necessitate numquam se gratia Dei dominum ac regem oblitus est, sed collecta valida manu obviam procedit acerrimis hostibus. Illi autem diverterunt ab eo, acceptisque ducibus a Liudulfo, omnem Franciam pervagati sunt et tantam stragem dederunt primum amicis, ut cuidam Ernusto vocabulo, qui erat partis adversae, sui iuris familias supra millesimum numerum captivassent, deinde caeteris omnibus, ut dictu fidem excedat. Dominica ante pascha Wormatiae eis est publice ministratum et muneribus auri et argenti plurimum donatum. Inde in Galliam profecti per aliam viam in patriam revertuntur.
Translation :
-
Edition :
Widukindus monachus Corbeiensis - Rerum gestarum Saxonicarum, In: A. Bauer; R. Rau, Quellen zur Geschichte der sächsischen Kaiserzeit (FSGA 8), Darmstadt, 16-183.