Itaque videntes inceptum suum votis suis non respondisse, ossa filü regis - necdum enim imperator factus erat - o inhumanam mentem, o probrosam vindictam! - effodere. Qua utraque iniuria gravissima rex commotus exercitum contra gentem illam duxit, conflixit, vicit; vicit, inquam, aciem contra se instructam, non obstinationem erectam. Nam licet eos in pugna congressos vinceret, victos fugaret, fugatos persequeretur; licet bona eorum devastaret, munitiones everteret et omnia quae victorem libet faceret, non tamen ad deditionem cogi potuerunt.
Translation :
-
Edition :
Vita Heinrici IV imperatoris, In: F. Schmale, I. Schmale-Ott, Quellen zur Geschichte Kaiser Heinrichs IV. (FSGA 12), 5th Ed. Darmstadt 2017, 408-467.