Languida vix tanto motabant frigore membra.
Armis exuti, demissi colla superba
Nudatique pedes pariter cum supplice voto
Regis castra petunt, cui se sua cunctaque dedunt.
Carmine quo tanti laudes celebrabo triumphi,
Tempore de Karoli qualis non contigit ulli?
Virtus celsa dedit hic quod natura negavit,
Quae sic in cunctis vires animantibus aequas
Destinat esse suas, ut maior turba minori
Eiusdem generis certamine prestet in omni.
Vix modo victores devictos addecimabant,
Milia sex vincunt, decies tot victa fuere.
Participes tanti felices usque triumphi,
Virtus vestra feret decus immortale per aevum,
Pro tantis meritis, si quid mea carmina possunt.
Nec mihi quis dicat: ,Non haec victoria praestat,
Non sunt victores tam multa laude notandi,
Qui non pertulerant ullum vincendo laborem,
Non hostes iugulant nec terram caede cruentant'.
Concertare valens num quisquam supplicat hosti?
Num fidens armis spem quaerit ab hoste salutis?
Tanto maiorem fert haec victoria laudem,
Quanto maior erat honor hostibus imperitare
Vivis quam gladiis vel quavia caede peremptis.
Translation :
-
Edition :
Carmen de bello Saxonico, In: F. Schmale, I. Schmale-Ott, Quellen zur Geschichte Kaiser Heinrichs IV. (FSGA 12), 5th Ed. Darmstadt 2017, 144-189.