Rex Heinricus gravissima valetudine detinetur, et Hungariorum ei adventus proxime nuntiatur. Vix finetenus nuntiantis verba audierat, cum directis per Saxoniam nuntiis post quatriduum quotquot poterat capitali sententia se adire commendat. Validissimo igitur per quatriduum congregato exercitu - est enim Saxonum mos laudandus atque imitandus, quatinus annum post unum atque duodecimum nemini militum bello deesse contingat
Translation :
-
Edition :
Liudprandi Liber Antapodoseos, In: A. Bauer; R. Rau, Quellen zur Geschichte der sächsischen Kaiserzeit (FSGA 8), 5th Ed. Darmstadt 2002, 244-495.