Louis the Blind, King of Provence and Italy Origin: Frankish Gender: Male, Age: adult, Activity: monarch/ruler, Reaction: seeking refuge/asylum, Direct Consequence: mutilation
Third Party (Person) :
Origin: Unknown Gender: Male, Age: adult, Activity: soldier, Reaction: help
Berengarius denique, ut praefati sumus, noctu civitatem ingressus, clam Hulodoico suis cum militibus pontem pertransiens, in ipso aurorae crepusculo hunc usque advenit. Qui clamore strepituque militum exitatus sciscitatusque, quid esset, in ecclesiam fugiit, nullusque eum, praeter Berengarii militum unum, ubi esset, agnovit. Qui misericordia motus noluit hunc prodere, sed celare. Timens vero isdem, ne ab aliis repertus proderetur vitaque multaretur, Berengarium adit eumque ita convenit: 'Quoniam quidem tanti te Deus habuit, ut tuum proprias in manus traderet hostem, debes et tu eius monita, immo praecepta, magni facere. Inquit enim: 'Estote misericordes, sicut et pater vester misericors est. Nolite iudicare, et non iudicabimini; nolite condempnare, et non condempnabimini'. Intellexit itaque Berengarius, ut vir non incallidus, hunc, quo ipse lateret, scium esse, eumque sophystica hac responsione decepit: "Putasne me, insulse, quem Dominus tradidit hominem, immo regem, velle occidere? Numquid et David sanctus regem Sahulem a Deo sibi in manus datum non occidere potuit, sed noluit?" His sermonibus miles inclinatus locum ostendit, ad quem confugerat Hulodoicus. Qui captus et ante Berengarii praesentiam ductus, huiusmodi eum Berengarius sermonibus increpavit: "Quousque tandem abutere, Hulodoice, patientia nostra? Num infitiari potes te illo tempore meis praesidiis, mea diligentia circumclusum commovere etiam te contra me non potuisse? meque misericordia inclinatum, quae nulla tibi debebatur, te dimisisse? Sensistine, inquam, te periurii institis esse vinctum? Confirmasti sane mihi te ipsum numquam Italiam ingressurum. Vitam tibi, sicut ei, qui tete mihi prodidit, promiseram, concedo; oculos vero tibi auferre non solum iubeo, sed compello". His expletis Hulodoicus lumine privatur, et Berengarius regno potitur.
Translation :
-
Edition :
Liudprandi Liber Antapodoseos, In: A. Bauer; R. Rau, Quellen zur Geschichte der sächsischen Kaiserzeit (FSGA 8), 5th Ed. Darmstadt 2002, 244-495.