A small part of the army of King Otto the Great, split due to crossing the Rhine but encouraged by a prayer of the King, attacks, routs and kills many the men of his brother Henry.
Regis milites supra Rhenum ad locum vocabulo Bierzuni pervenerant Rhenique alveum transire iam coeperant ignorantes, quod Heinricus cum praefatis comitibus tanta eis vicinitate esset iam proximus. Perpauci denique e navibus egressi vix equos ascendere seseque armis indui poterant, cum praenominatorum legiones non nuntiantur properantes, sed intuitu ipso cernuntur praesentes. Tali igitur sese sunt mutuo sermone adgressi: 'Fluminis huius, ut cernitis, magnitudo socios nostros nobis succurrere nosque etiam, quamvis valentes, illo redire non sinit; nec clam nobis est, quam ridiculum nostris praesertim sit nacionibus fortes viros se ostibus tradere et non resistendo mortem fugere vitamque sempiternis obprobriis comparare. Quamquam enim evadendi, quae nonnumquam hostibus obest, oblata desperatio et supplicandi sempiternum obprobrium pugnandi nobis fiduciam praestent, ea tamen est, quae nos praesertim, veritatis scilicet ac iustitiae causa, pugnare compellit. Si enim terrestris domus nostra resistendo iniustitiae dissolvatur, aeternam non manu factam recipiemus in caelis'. His itaque dictis accensi hostes inter cursu praepeti transeunt. Rex denique tantam suorum constantiam non sine divino instinctu esse considerans, quoniam fluvio intercedente corporali praesentia subvenire suis non poterat, recordatus populi Domini, qui repugnantes sibi Amalechitas4 orationibus Moysi servi Dei devicerat, protinus de equo descendit seseque cum omni populo lacrimas fundens ante victoriferos clavos manibus domini et salvatoris nostri Iesu Christi adfixos suaeque lanceae inpositos in orationem dedit; quantumque iusti viri, secundum beati sententiam Iacobi, tunc valeret oratio, res manifesta probavit. Eo namque orante, cum ex suis nullus occumberet, hostes sunt omnes in fugam conversi, nonnullique eorum, cur fugerent, poenitus ignorabant, quoniam quidem prae paucitate sese insequentes hostes videre non poterant.
Translation :
-
Edition :
Liudprandi Liber Antapodoseos, In: A. Bauer; R. Rau, Quellen zur Geschichte der sächsischen Kaiserzeit (FSGA 8), 5th Ed. Darmstadt 2002, 244-495.