Duke Anscar of Spoleto and his men charge the larger force sent against them by Spalio and emerge victorious, but take loses including Wikbert, who urges the Duke to flee before reinforcements arrive.
Huiusmodi itaque Anscarius atque Wikbertus exitati dictis, ubi Sarlium esse cum multis audiunt, quam mox cum paucis properare contendunt. Sex Sarlius acies habuerat, quarum tres contra Anscarii unam, in qua et ipse erat, direxerat. Ipse vero fluvio interiecto rei spectans eventum cum tribus remanserat. Verebatur enim, quod nec tanta cum quiret multitudo defendere, si suos in eum Anscarius posset obtutus inducere. Haud mora, bellum incipitur, in quo Arcodus, quia fugerat, non videtur, Wikbertus vero mortetenus vulneratur, quoniam quidem mori satius quam fugere duxit. His itaque omn ibus ab Anscario debellatis duas ei iterum Sarlius acies mittit, una solummodo secum retenta. Cumque Anscarius, quis suorum in campo occumberet, vellet inquirere, non suo tantum quam aliorum sanguine cruentatus Wikbertus ei occurrit. Cui et ait: 'Duae contra nos acies perpulchre armis instructae adveniunt, quas te potius declinare quam expectare etiam atque etiam rogo. Arcodus, ut ipse bene nosti, pugnae huius incentor, qualiter aufugerit, vides. Ego vero positus in extremis non cogito iam de pugna, sed misericordem Deum rogo pro anima, ne mihi inputet, quae ob dilectionem tui hodie commerui crimina, hominum neci dando corpora multa'. His expletis expiravit.
Translation :
-
Edition :
Liudprandi Liber Antapodoseos, In: A. Bauer; R. Rau, Quellen zur Geschichte der sächsischen Kaiserzeit (FSGA 8), 5th Ed. Darmstadt 2002, 244-495.