Diseordia etiam inter concives consociosque oritur non minima, quae Tammonem regis et Liudgerdae concitavit filium, eo quod legatio Sifridi comitis Merseburgensis, quam sibi idem vendecaverat, Geroni sit tradita marchioni hereditasque materna sit ei prorsus ablata. Hunc rex in Eresburch obsedit filiumque ab iniqua presumptione terroribus et blandiciis amovere curavit. Sed exercitus capta urbe ingressus, iuvenem prefatum usque in ecclesiam sancti Petri, ubi prius ab antiquis Irminsul colebatur, bello defatigatum depulit. Ad ultimum autem Maginzonis hasta de fenestra tyro perfossus a tergo, secus aram oppeciit;
Translation :
-
Edition :
Thietmari Merseburgensis Episcopi Chronicon, In: W. Trillmich; S. Patzold, Thietmar von Merseburg: Chronik (FSGA 9), 9th Ed. Darmstadt 2017.
Remark :
long-term consequence: Maginzo is later executed on orders of King Otto, described in: "Maginzo is killed on orders of King Otto the Great for having killed Thankmar a year prior."