Hic audito obitu tanti patris, Michaelem huic succedere fecit. Qui cum commissa sibi optime diu regeret, commoventibus iterum orientales Ungris, cum caeteris Bawariorum principibus his ad succurrendum venit. Sed exorto mox inter eos duello, pro dolor! nostri victi ab hostibus atque prostrati sunt. Episcopus autem, abscisa suimet auricula et caeteris sauciatus membris, cum interfectis quasi mortuus latuit.
Translation :
-
Edition :
Thietmari Merseburgensis Episcopi Chronicon, In: W. Trillmich; S. Patzold, Thietmar von Merseburg: Chronik (FSGA 9), 9th Ed. Darmstadt 2017.
Remark :
long-term consequence: For the fight and escape of Bishop Michael, refer to: "A Hungarian soldier attempts to kill the injured Bishop Michael of Regensburg with a spear after a battle, but the latter successfully fights back and escapes."