Count Udo I. of the Wetterau and his army kill Duke Eberhard of Franconia and cause Duke Giselbert of Lorraine and many of his men to drown in the Rhine.
In III. anno supramemorati regis Heinricus frater eius et Evurhardus dux ac Isilbertus, comes Lutharingorum, cum caeteris nequiciae suimet fautoribus cis Renum plurima depopulati sunt. Hoc Udo amicus regis ilico comperiens Evurhardum occidit; Isilbertum autem cum consociis in Reno dimergi, Heinricum autem regis gratiam petere coegit.
Translation :
-
Edition :
Thietmari Merseburgensis Episcopi Chronicon, In: W. Trillmich; S. Patzold, Thietmar von Merseburg: Chronik (FSGA 9), 9th Ed. Darmstadt 2017.