Defuncto Childerico, Chlodoveus, eiusdem filius, regnat pro eo. An. autem quinto regni eius Syagrius Romanorum patricius apud civitatem Sexonas, quam quondam pater suos tenuerat, sedem habebat. Quem Chlodoveus cu m Ragnachario inruens, Syagrius inlisum cernens exercitum, terga vertit et ad Alaricum regem Tolosa curso veloce perrexit. Glodoveus legatus ad Alaricum mittens, ut eum redderit; alioquin noverit, sibi bellum inferre. Ad ille metuens, ut Gothorum pavere mus est, Siagrium vinctum legatis tradit. Quem Ghlodoveus custodiae mancipavit, regnumque eius acceptum, cum gladium truncare precipit.
Translation :
-
Edition :
Die vier Bücher der Chroniken des sogenannten Fredegar (Buch 2, Kapitel 53 bis Buch 4), In: A. Kusternig, H. Haupt, Quellen zur Geschichte des 7. und 8. Jahrhunderts (FSGA 4a), Darmstadt (2018), 44-271.