Army of King Peppin the Short Origin: Frankish Gender: Male, Age: adult, Activity: soldier, Direct Consequence: victory
Victim (Person) :
Unibert, Count of Berry Origin: Gascognian Gender: Male, Age: adult, Activity: commander/general, Reaction: begging for mercy/sueing for peace, Direct Consequence: other
Victim (Group) :
Origin: Gascognian Gender: Male, Age: adult, Activity: soldier, Reaction: begging for mercy/sueing for peace, Direct Consequence: other
Origin: Aquitani/Aquitanian Gender: Male, Age: adult, Activity: soldier, Reaction: surrender, Direct Consequence: other
Factum est autem, ut, post quod Pippinus rex urbem Arvernam cepit hac regionem illam totam vastavit, sequente anno, id est anno 11. regni ipsius, cum universa multitudine gentis Francorum Bitoricas venit, castra metatusque est undique et omnia quae in giro fuit vastavit. Circumsepsit urbem munitionem fortissimam, ita ut nullus egredi ausus fuisset aut ingredi potuisse, cum machinis et omni genere armorum, circumdedit ea vallo. Multis vulneratis plurisque interfectis fractisque muris, cepit urbem et restituit eam dicioni sue iure proelii et homines illos, quos Waiofarius ad defendendam ipsam civitatem dimiserat, clementiam sue pietatis absolvit; dimissisque reversi sunt ad propria. Uniberto comite vel reliquos Vascones, quos ibidem invenit, sacramentis datis, secum adduxit, uxores eorum hac liberos in Frantia ambulare praecepit, muros ipsius Bitorice civitatis restaurare iubet, comites suos in ipsa civitate ad custodiendum dimisit.
Translation :
-
Edition :
Die vier Bücher der Chroniken des sogenannten Fredegar (Buch 2, Kapitel 53 bis Buch 4), In: A. Kusternig, H. Haupt, Quellen zur Geschichte des 7. und 8. Jahrhunderts (FSGA 4a), Darmstadt (2018), 44-271.