Dum enim per placita eos, qui infra ipsum castrum custodes erant, inludere non potuissent, sicut fecerunt alios, qui in alium castellum fuerant, coeperunt pugnas et machinas praeparare, qualiter per virtutem potuissent illum capera, et Deo volente petrarias, quas praeparaverunt, plus illis damnum fecerunt quam illis, qui infra castrum residebant. Cum enim vidissent, quod eis non proficeret, praeperaverunt etiam clidas ad debellandum per virtutem ipsum castellum.
Translation :
-
Edition :
F. Kurze, Annales regni Francorum inde ab a. 741 usque ad a. 829, qui dicuntur Annales Laurissenses maiores et Einhardi (MGH SS rer. Germ., 6), 1895, 1-178.
Notes :
The Saxons flee afterwards, scared by supposed divine intervention, described in: "Saxon troops kill each other in a terrified flight."