Rex nonnulla his similia dicere cuperat, cum volipes nuntius Hungarios in Meresburg, quod est in Saxonum , Turingionum et Sclavorum confinio castrum, esse nuntiabat. Adiecerat etiam eos non modicam parvulorum ac mulierum habere praedam, virorum vero inmensam fecisse stragem; condixerant enim a decimo et deinceps anno neminem se superstitem relicturos, quatinus per hoc terrorem non parvum Saxonibus adhiberent. Rex igitur, ut erat animi constans, talibus non terretur; verum magis magisque, ut pro patria pugnare ac laudabiliter debeant occumbere, exhortatur.
Translation :
-
Edition :
Liudprandi Liber Antapodoseos, In: A. Bauer; R. Rau, Quellen zur Geschichte der sächsischen Kaiserzeit (FSGA 8), 5th Ed. Darmstadt 2002, 244-495.